Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2137-Chapter 1


--> French version
--> Latin version


From the usances, before 1303.

NLM Arch. 69, fol. 29v-30r.
In domo hospitalis usitatum est, quod quando fieri et teneri vult capitulum generale, prima die, qua capitulum debet teneri, in primis missa sancti spiritus bono mane debet cantari. Missa vero dicta et de magistri mandato campana pulsata baylivi et ceteri fratres omnes venire debent et in unum convenire in loco, ubi capitulum fieri debet. Quibus omnibus insimul accersitis processio debet venire, et prior ecclesie incipere debet Veni creator spiritus. Post vero diaconus debet dicere evangelium, et evangelio dicto sermo fieri debet et regula legi. Regula autem lecta magister dicere debet aliqua bona verba et brevia, ut est usitatum, propterea quia in generali capitulo sunt plurima facienda. Quibus verbis per magistrum prolatis, si nonnullus procer antiqus aderit volens aliquid sustinere seu dicere aliqua ex bonis usagiis et consuetudinibus bonis domus, illa dicere poterit.

Post hec autem unusquisque baylivorum dicere debet statum baiulie sue. Primo enim surgere debet magnus preceptor et pariter dicere statum baiulie sue et reddere rotulum suum, in quo contineri debet omnis status, domus et municiones per eum relicte ac etiam officia, que steterint ad eius mandatum, et insuper debet reddere suam bullam una cum bursa sua. Post vero surgere debet marescallus ac dicere statum officii sui et pariter reddere suam bullam et bursam ac vexillum necnon et rotulum reddere debet, in quo contineri debent municiones per eum in marescallia relicte. Postquam hospitalarius se erigere debet et dicere statum baiulie sue et reddere pariter suas bullam et bursam una cum rotulo, in quo contineri debent municiones in hospitalaria per eum relicte. Postea draperius surgere debet et dicere statum baiulie sue et reddere pariter bursam suam, quia bullam nullam habet, et rotulum eciam, in quo municiones debent esse scripte officii permenterie. Post vero thesaurarius surgere debet et dicere statum thesauri et eciam reddere suam bursam, quia nullum habet bullam. Postea baylivi Surie se erigere debent, videlicet castellanus Craci et Margati, preceptor Ermenie et Cipri et omnes alii, unusquisque videlicet secundum gradum suum et debent pariter reddere suas bullas et bursas. Postea surgere debent baylivi ultramarini et reddere suas bullas ac eciam dicere status prioratuum suorum et insuper debent reddere rotulos, in quibus debent contineri status omnium prioratuum suorum. Postquam vero omnes baylivi reddiderint suas bullas et bursas, rotuli et scripta statuum baiuliarum suarum legi debent et audiri, incipiendo primitus ab illis, que erunt magni preceptoris, et postea marescalli, deinde uniuscuiusque aliorum per suum gradum, prout est superius ordinatum.

Quibus statibus suarum baiuliarum auditis, si nonnulli vellent plantas facere de magistris aut fratribus aliis quibuscumque, fiant ille et audiantur et pariter per sgardium generalis capituli emendentur. Post hec dicere debet magister proceribus: ‚Vadamus ad partem ad videndum et inspiciendum super statu domus, si erit opus vel necesse aliquam emendam seu remedium adhibendi aut addendi vel minuendi aut faciendi aliquas ordinationes pro terris citra- et ultramarinis’. Super hoc magister precipere debet antiquioribus comuniter cuiuslibet lingue eundi ad partem. Et cum magister preceperit tot fratribus et proceribus, qui sibi sufficere videbuntur, ipse debet una cum eis ire. Et ipsis insimul accersitis, si sibi faciendum videbitur, nuncii parcium ultramarinarum debent audiri, et si opus fuerit adhibendi remedium, illud adhibeatur, si poterit adhiberi.

Deinde fieri debent baylivi. Qui cum fieri debebunt, magister foras ubi tenetur capitulum debet exire et facere campanam pulsari pro fratribus congregandis. Et fratribus in unum convenientibus magister dicere debet: ‚Nos stetimus tanto tempore pro videndis et inspiciendis factis domus. Esset bonum et utile, ut de cetero nos faceremus baylivos. Vadatis ergo ad partem et facite magnum preceptorem’. Tunc omnes fratres antiqui, qui in consilio steterunt, ire debent ad partem, et magister unum procerem loco sui debet constituere ad querendum. Et ille, qui queret, debet in primis querere a priore ecclesie et post ab antiquioribus, et cum omnes dixerint, socii magistri debent ire pro magistro, et cum magister venerit, ille, qui tenuit suum locum, ei dicet: ‚Domine, proceres de mandato vestro steterunt pro faciendo magno preceptore, et eorum maior pars est in concordia, quod talis, qui probus vir noscitur et antiqus et iugiter bene fecit in locis, in quibus ipse hactenus stetit, sit magnus preceptor. Volunt attamen vestrum habere consilium super hiis’. Magister respondebit id, quod sibi placebit, aut enim assencie[t] huiusmodi concordie aut non. Nichilominus tamen eius audito consilio, magister debet foras exire et locumtenens magistri in consilio dicere debet: ‚Quid vobis videtur de his, que dixit magister?’. Tunc quilibet dicet, quod sibi pro bono visum erit. Aut enim concordabunt in illo, in quo primitus concordarunt, aut in illo, quem nominavit magister. Quibus omnibus denique concordatis omnes debent foras exire, et ille, qui tenuit in consilio locum magistri surget et dicet magistro: ‚Domine, nos ad partem stetimus de divino et vestro mandato pro faciendo magno preceptore. Proceres sunt in concordia, quod talis sit magnus preceptor, nam ipse est vir inique probus et antiqus et in omnibus locis, in quibus stetit, hucusque continuo bene fecit et faciet bene in huiusmodi baiulia, si deo placebit’. Magister tunc vocabit hunc probum virum per alios nominatum, qui debet venire coram magistro, cui magister tradito obsculo [!] pacis sibi dare debet bursam et bullam.

Postea magister debet proceres mandare pro hospitalario et thesaurario insimul faciendis et debent insuper facere marescallum atque draperium. Et antequam de capitulo marescallus recedat, si magister voluerit ad suas manus aliquem procerem retinere, id facere potest, nam postquam marescallus se a capitulo cedit, omnes fratres sunt ad suas manus et ad mandatum suum. Et magister neminem potest sibi postea retinere. Deinde fieri debent baylivi Surie. Postea debent fieri priores ultramarini.

Omnibus autem baylivis factis magister et proceres ire debent ad partem, et si aliquis baylivus fuerit repellandus, eum poterit repellari. Et si sit aliquis procer, cui gracia fieri velit de aliqua domo, tunc fieri debet illa. Hiis autem peractis et completis omnibus, que fieri et ordinari debebunt, magister debet facere campanam pulsari, et omnes fratres et proceres debent insimul congregari. Et tunc coram omnibus legi debent statuta, ordinationes et reppellia baylivorum et gratie in capitulo facte.

Post vero, si ibi erit aliquis procer, qui dicere aliquid voluerit, illud ipse dicere potest. Et si magister aut aliquis alius frater voluerit facere aliquam retentionem, poterit facere illam ipse. Et si aderit ibidem aliquis, qui domus societatem dimisit et ad misericordiam voluerit venire, ipse venire potest. Hec enim fieri debent ultima die capituli. Postea vero magister nonnulla bona verba debet profferre [!] et precipere pariter, ut statuta capituli inviolabiliter observentur, et monere insuper proceres, ut amore caritativo et in bona concordia simul loquntur. Post hec autem prior facere debet preces. Et in hunc modum est consuetum in domo hospitalis fieri capitulum generale.


Identical in Cart., 2, no. 2213, §109, pp. 552-554 (French), according to BNF Ms. franç. 6049 (c. 1303); also in BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 103r-104r (Italian). A similar statute on chapters general was enacted by the chapter general at Margat, c. 1204-1206, cf. Cart., 2, no. 1193, pp. 33sq.


Roman Statutes (1446), NLM Arch. 1698, fol. 66r-67v.
Quemadmodum generale capitulum celebratur in domo nostri hospitalis.
Generale capitulum, quod pro reformandis moribus fratrum et nostre religionis statu conservando celebratur, spiritu sancto auctore primordium habere debet. Prima itaque die, qua capitulum initiandum erit, de spiritu sancto in aurora missa cantetur. Qua finita magister omnibus per campanam signum fieri mandet, ut fratres in unum valeant convenire. Quibus congregatis de ecclesia exeat processio priore ecclesie precedente et de spiritu sancto hymnum cum cappellanis fratribus decantate. Et cum ad locum capituli cuncti pervenerint dicatur versiculus Salvos fac servos tuos etc. et dicatur oratio de spiritu sancto. Diaconus evangelium alta voce cunctis cantans annunciabit ‚Cum venerit filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis sue et congregabuntur ante eum omnes etc.’ [Matth. 25,31] – require in secunda feria prime dominice [read: hebdomade] quadragesime. Evangelio vero finito omnes fratres cappellani exeuntes de capitulo uno ore decantabunt Te deum laudamus, et ad ecclesiam deo gratias reddituri revertentur.

Demum omnes alii fratres in capitulo suum locum gradatim recipiant. Nec quisquam de capitulo alterius procurator existat, unamque tantum vocem habeat. Et de congregatione capituli, de regula, statutis et conservatione religionis ab aliquo prudentissimo nostre religionis aut alterius presbitero sermo fiat. Quo facto regula cum nostris statutis seu stabilimentis coram omnibus legatur. Post hec magister super celebrando capitulo, de utilitate et statu religionis omnes admonebit, ut postpositis propriis commodis pro religionis utilitate consulant in commune. Deinde antiquioribus proceribus pro religionis utilitate et statu dicere volentibus gradatim locus concedatur, ita ut hiis [read: hic], qui dicturus fuerit, locum eminentem, ut ab omnibus audiri possit, ascendat.

Post hos baiulivi pro suo officio et religionis utilitate erunt verba facturi. Sed ante alios – tamquam omnium pater – prior ecclesie dicendi locum occupabit et de sua administratione et de ecclesie utilitate et gubernatione in scriptis coram capitulo suo cogitatur, reddita simul bursa deponet, ita quod in manibus scripturas et bursam tenens post suam orationem capitulo consignabit. Post priorem baiulivus ille, qui ante alios in officio antianus fuerit, de officio sue baiulie verba faciet et de omnibus tam administratis quam etiam necessario faciendis rationem cum sigillo et bursa reddet similiter et vexillum ceteris de conventu associantibus capitulo resignetur. Item munitiones per eum factas et pro eius officio faciendas capitulo intimabit. Sicque omnes usque ad unum baiulivum coram capitulo facient, sic omnes priores et baiulivi capitulares. Et si quis horum ratione officii sigillum habuerit, in manibus capituli illud, ut dictum est, consignabit.

Demum nostri communis thesauri thesaurarii, conservatores, protectores ceterique religionis officiales ad eminentem locum suo ordine ascendent pro nostre religionis et communis thesauri utilitate dicturi, et in scriptis que voluerint porrecturi. Linguarum deinde procuratores et prioratuum de ipsorum statu et qualitate dicant, et de omnibus scriptam rationem edant. Deinde maxima diligentia cuncta recognoscantur et examinentur, precipue nostri communis thesauri rationes et utilitates; ab omnibus requirantur processus scripture per thesaurarios et protectores nostri conventus facte. Quod si in predictis aliquis merito culpabilis fuerit repertus, ad eius correctionem et penam per magistrum iuxta statutorum formam et eorum conscientias severissime procedatur. Et ut maturiori consilio nostre religionis facta procedant, vigintiquinque dies generale capitulum erit duraturum, ipso scilicet quindecim diebus clauso, decem aperto. Sed quindecim diebus nostre religionis negotia et thesauri utilitates tractentur, decem diebus continuis vasallorum nostre civitatis et insule Rhodi ac aliorum quorumcumque clamores audiantur. Et debito fine exigente iustitia domus nostre terminentur. Hiis peractis, si alia pro religionis utilitate et statu fuerint peragenda, expediantur, ut, si aliqui proceres ad partes aliquas fuerint delegandi, destinentur. Sed capitulo durante magister cum fratribus semper in aurora missam audiant. Et dato signo per campanam omnes se ad capituli locum continuo conferant. Ultima autem die capituli magister cum fratribus proceribus et aliis missam de mortuis audiant et pro defunctis orent. Prior autem ecclesie cum omnibus cappellanis generalem commemorationem pro magistris et fratribus faciat. Quibus finitis signo iterum per campanam dato ad locum capituli omnes revertantur. Magister tunc omnibus baiulivis, prioribus et aliis vexillum, sigilla et bursas restituet, cunctisque adstantibus pro utilitate religionis et statu, pro honestate et vite sanctimonia [h]ortatoria verba loquatur. Et continuo capituli locus claudatur.

Magistro et consilio super hiis, que in capitulo dicta et facta fuerint, disponendi facultate reservata; ea vero, que postea per magistrum et consilium super hiis decreta fuerint, perinde ac si a capitulo facta fuissent, erunt valitura.


Next Chapter 2 | Back to the Contents