Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2108-Treasury 12


--> French version
--> Latin version


Enacted by the chapter general at Rhodes 19 September, 1420.

BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 50r.
Quod nullus ponat manus super responsione, mortuaria et vacantia.
Item cum responsiones et vacantie domorum nostre religionis et mortuaria fratrum, cuiuscumque status vel conditionis existant, pertineant et ordinate sint pro substentatione conventus, cumque in aliquibus prioratibus, prout ad nostram pervenit notitiam, persecuntur quidem priores et preceptores suos processus ac lites super dictis responsionibus et aliis revenutis seu proventibus thesauro pertinentibus in grave dicti conventus preiudicium, stabilitum est et ordinatum per hoc presens et generale capitulum, quod amodo de dictis responsionibus, mortuariis et vacantibus nulla planta, processus vel lites ducantur neque in usus alios applicentur quoquomodo. Quinymo ad dictum conventum pure et libere mittantur, sicut fuit hactenus debite consuetum. Et quicumque apponet seu mittet manus ad responsiones et mortuaria, vacantia supradicta seu ad alia quecumque comuni thesuaro spectantia, incurrat poenam deliberatam in stabilimento magistri Elione de Villanova contra illos, qui apponunt manus in mortuariis.(a)


(a) Cf. 2101-Treasury 5 .


Next Treasury 13 | Back to the Contents