Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2104-Treasury 8


--> French version
--> Latin version


Enacted by the chapter general at Rhodes 18 February, 1357.

NLM Arch. 69, fol. 21r.
Item ut melius haberi et recuperari possint responsiones et pecunie alie pertinentes thesauro pro vita et sustentatione conventus, statutum est, quod receptores responsionum et aliarum pecuniarum spectantium ad thesaurum unus aut duo iuxta qualitatem prioratus et prout magistro fuerit pro meliori visum decetero in prioratu quolibet ordinentur. Qui quidem receptores sufficientem potestatem habeant recipiendi, quitandi et alia faciendi, que necessaria officio suo erunt. Quodque preceptores eisdem responsiones solvere teneantur et priores de eorum cameris, ubi ordinatum est, quod eorum tamen solvant responsiones. Et si ultra responsionem ordinatam solvi cismarino conventui receptores prefati receperint quantitatem aliquam a preceptoribus prioratus, quod totum residuum priori aut eius locumtenenti in suo prioratu reddere debeant et integre assignare.


Next Treasury 9 | Back to the Contents