Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis
based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions
© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)
2105-Treasury 9
--> French version
--> Latin version
Enacted by the chapter general at Aix-en-Provence 20 May, 1410.
BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 46v.
De modo servando per receptorem in eundo causa faciendi spolia fratris mortui.
Item est stabilitum, quod quilibet (p)receptor, quando ibit ad faciendum dispoliam alicuius fratris mortui, vel quod sit prior vel preceptor, debeat habere cum ipso unum fratrem bone fame et conditionis vel secularem probum notarium vel alium; quod totum, quod invenerit in preceptoriis et in locis, ponatur per inventarium ita immobilia sicut laborantia pro statu preceptorie omnia supradicta. Et illud, quod invenerit et restaverit ultra statum preceptorie predicte, ponatur ad inventarium et in scripitis reponat ad capitulum provinciale. Et si aliquis receptor inventus fuerit culpabilis, puniatur secundum bona usagia et stabilimenta religionis.
Next Treasury 10 | Back to the Contents