Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2103-Treasury 7


--> French version
--> Latin version


Enacted by the chapter general at Rhodes 2 March, 1352.

NLM Arch. 69, fol. 19r-v.
Item statuto edito per bone memorie magistrum Elionem de Villanova de preceptoribus defunctis(a) loquenti videlicet, quod medietas omnium, que reperientur eisdem ultra statum baiulie in vacis, bobus, iumentis et in omni alio genere nutriture, iungatur statui baiulie, reliqua vero medietas sit prioris, ac quod ultra totum hoc omnia supelectilium domus genera maneant penes baiuliam, pro declaratione eiusdem statuti additum est, quod omnia supelectilia domus intelliguntur culcitre, pulvinaria, linteamina, lodices cohopertoria, matalacia et omne aliud camere garnimentum, necnon omnia utensilia queque sint tam celarii, coquine, palacii quam sale, quibus dum vivebat utebitur preceptor, et insuper omnia alia utensilia extra hospicium necessaria, ut sunt quadrige, tumbarelli et aratri, et demum omnia quecumque alia, que in baiulia reperientur eadem. Quod quidem statutum de puncto ad punctum sub virtute sacre obediencie destricte precipimus observari.


(a) Enacted by the chapter general at Rhodos 6 October 1337, cf. NLM Arch. 69, fol. 17r, as supplement of the statute of the chapter general at Limassol 20 October 1293, cf. 2099-Treasury 3 .


Next Treasury 8 | Back to the Contents