Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis
based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions
© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)
2102-Treasury 6
--> French version
--> Latin version
Enacted by the chapter general at Rhodes 12 January, 1347.
NLM Arch. 69, fol. 19r.
Statutum est et additum de novo statutis et consuetudinibus loquentibus, quorum esse debeant res fratrum defunctorum citra mare, quod omnes calices, cruces, vinagerie auri vel argenti, reliquie custodie reliquiarum, libri ecclesie, panni auri et sirici et omne aliud arnesium ecclesie fratrum tam bailivorum per capitulum generale quam sociorum magistri et fratrum omnium aliorum predictorum citra mare defunctorum sint et esse debeant ecclesie conventus, ac quod tota vaxella auri et argenti in vaxella sive plata et tota moneta et pecie pannorum ultra cannas iii, libri iurium bladum et alie omnes res, quas ipsi haberent ad faciendum monetam, sint et pervenire debeant ad thesaurum illis exceptis, que secundum nostram religionem de consuetudine arnesia appellantur, de quibus magister recipere potest pro suo et eius sociorum usu moderate. Et insuper reservato, quod totum arnesium senescalli magistri, castellani Rodi, baylivi comerchi, baylivi insule Rodi et omnium aliorum fratrum ad magistri servitium existencium pervenire debeat ad magistrum excepta moneta, que pertinet et pervenire debet ad thesaurum conventus memoratum.
Supplemented by the chapter general at Rhodes 19-29 Juli, 1354.
NLM Arch. 69, fol. 20v.
Item pro declaratione statuti magistri Deodati de Gosono loquentis, quod res fratris citra mare defuncti pervenire debeant ad thesaurum ordinatum est, quod totum vinum, quod frater habuerit ad faciendum monetam, pervenire debeat ad thesaurum prout bladum et alie res iuxta tenorem statuti prefati. Vinum vero, quod frater habuerit pro uso suo, sit marescalli iuxta tenorem usagii super hoc loquentis, quod sic intelligi volumus et eciam declaramus.
Again supplemented by the chapter general at Rhodes 18 Februar, 1357.
BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 37v-38r.
De bailivis, qui moriuntur extra conventu.
In stabilimenta, que loquntur de bailivis per capitulum generale, qui moriuntur citra mare, quod res eorum debeant pervenire magistro — salva certa portione, que debeat pervenire ad ecclesiam et thesauro, mareschallo et drapperio —, sunt declarata et intellecta per presens capitulum: de illis bailivis per generale capitulum, qui moriuntur citra mare in conventu seu de illis, qui venendo ad conventum in itinere morientur de Creti citra. De bailivis per capitulum, qui sunt citra mare extra conventum, sicut sunt circa preceptores Cypri et de Langho, est stabilitum, quod, si deus faciet voluntatem suam de eo in baiuliis eorum sive alibi extra conventum, quod omnes eorum res salva pecunia debeant pervenire magistro. Que pecunia venit thesauro sicut aliorum preceptorum seu priorum ultra mare secundum quod per capitulum generale est stabilitum et usitatum.
In NLM Arch. 69, fol. 20v, with corrupted text.
Again supplemented by the same chapter general.
NLM Arch. 69, fol. 21r.
Item statutum magistri Deodati de Gosono, quo cavetur, quod magister de arnesio fratrum citra mare defunctorum pro suo et eius sociorum usu possit recipere temperate, est intellectum et per presens capitulum declaratum, quod magister pro suo uso et sociorum eius possit temperate recipere de arnesio bailivorum et locumtenentium bailivorum ac illorum, qui erunt ad manus magistri retenti, et eciam illorum, qui stipendia nulla receperint a thesauro, de arnesio autem fratrum defunctorum, qui a thesauro stipendia receperint nil recipiat nec recipere debeat inantea pro se nec pro sociis suis magister. Non derogando propterea ius magistri, quod ipse debet habere de arnesio suorum senescalli, castellani aut bailivi insule et bailivi comerchi et aliorum in suo servitio existencium iuxta tenorem statuti facti.
Next Treasury 7 | Back to the Contents