Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2092-Hospitality 17


--> French version
--> Latin version


Enacted by the chapter general at Rhodes 17 November, 1454.

BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 82v.
Item quod hospitalarius sive eius locumtenens habeat tenere unam bullam ferri, qua bullentur coopertoria, paramenta et omnia alia ornamenta et bona mobilia et suppellectilia, que bullari possunt, ne permutentur aut alienentur. Que bulla ferrea manere debeat in bursa quadam de corio in custodia infirmarii. Que tamen bursa sit bullata signeto sive bulla dicti hospitalarii vel eius locumtenentis et prefatorum bonorum virorum, et ea, que non erunt necessaria pro quotidiano et continuo usu prefate infirmarie, ponantur et cludantur in aliquo loco sub clavibus prefatorum infirmarii et proborum virorum.


Next Hospitality 18 | Back to the Contents