Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1092-Hospitalitas 17


   Frater Iacobus de Milly(a) magister
xvii. De bulla hospitalarii

Ad conservationem bonorum et supellectilium usui egrotorum dedicatorum stabilimus, quod hospitalarius vel eius vicegerens bullam ferri teneat, qua bullentur coopertoria, paramenta, ornamenta ac cetera supellectilia et bona mobilia, que bullari possunt, ne permutentur(b), transferantur(c) aut alienentur. Ipsa quidem bulla ponatur in sacculo de corio signato sigillo hospitalarii vel locumtenentis(d) et proborum virorum, quam infirmarius custodiet. Que vero bona et utensilia usui quotidiano applicata non erunt aut necessario in aliquo loco sub clavibus infirmarii et proborum virorum reponantur.


(a) Ms., Venice 1495, Salamanca 1534: Milli; Ulm 1496: Mylli.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. permutetur.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. transferatur.
(d) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. locumtenetis.

Next Hospitalitas 18 | Back to the Contents