Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2081-Hospitality 6


--> French version
--> Latin version


Enacted by the chapter general at Rhodes 23 November, 1440.

BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 68v.
Quomodo debeat recipi infirmus in infirmaria
Item propter multos casus, qui secuti et possent sequi ex eo, quia ordinatio infrascripta observata non extitit, statutum est et ordinatum, quod infirmarius sub pena privationis teneatur facere confiteri dominos infirmos tam fratres quam seculares, et teneantur facere suum spropriamentum, quod consignari faciat sub bulla priori[s] infirmarie. Et infirmus, qui recusabit hoc velle facere infra terminum viginti quatuor horarum ad magis – ab hora, qua intrabit in infirmaria –, non recipiatur aliquomodo. Et si voluerit devote obedire voluntati et requisitioni dicti infirmarii, recipiatur et continuo subministretur sibi in omnibus, de quibus habebit opus. Et quod dictus infirmarius debeat tenere (duas feminas mansuetas) ad servitium infirmarie bonos servitores et probos homines et Christianos, pro aliis servitiis duas feminas mansuetas sine suspictione et magis honestas quam possibile sit invenire, sicut in tali loco conveniunt.


Next Hospitality 7 | Back to the Contents