Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2054-Church 21


--> French version
--> Latin version


Enacted by the chapter general at Valence 18 March, 1382.

BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 45r.
Quod omnia ornamenta, videlicet libri, calices et alia, fratrum recedentium [lies: decedentium] venire debent ad ecclesiam sacri conventus.
Item adhuc, ut conventualis Rodi ecclesia, que mater et caput extitit aliarum nostre religionis ecclesiarum, aptius et decentius in divinis deserviatur ac in ornamentis convenientius decoretur, statutum est, quod omnes libri, calices, ecclesiarum vestimenta, panni auri ac sirici, reliquie et alie quelibet res fratrum citra et ultra mare decedentium et [lies: servitio dei pertinentes] sint et esse debeant ecclesie conventualis prefate. Hoc intellecto, videlicet quod res memorate a fratribus huiusmodi ad suarum preceptoriarum ecclesias minime forent per antea ordinate ac deputate; ponantur omnia talia bona in scriptis et inventario ecclesie huiusmodi referuntur.


With incorrect date (8 March 1397), date above following BNF Ms. franç. 17255.


Next Church 22 | Back to the Contents