Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2034-Church 1


--> French version
--> Latin version


No prototype in the older collections of usances. A similar usance was formulated in the Roman Statutes.

Roman Statutes (1446), NLM Arch. 1698, fol. 18r-v.
De reliquiis.
Reliquie vero sanctorum, quas nostri maiores religiosissimi reliquerunt, maxima diligencia conserventur; et precipue preciosissima spina una de illis, quibus salvator noster passionis die coronatus fuit, que ad memoriam et ad tante rei significandam veritatem die sancti veneris germinat eademque die aressit [read: arescit], maxima ergo diligentia conservetur et devotissime populo demonstretur, postea sub fidissima custodia reponatur. Et insuper unus de triginta argenteis nummis, quibus pretiosissimus salvatoris Ihesu Christi sanguis appreciatus fuit, eadem die sancti veneris populo ostendatur, ex illo cum cera alba caracteres imprimuntur et ob devocionem populis dantur, similiter et crux erea [read: enea], que de pelvi, qua dominus lavit pedes discipulorum suorum facta certissime fuit, valentque ad langwores hominum curandum, demones expellendum plurimaque alia, ad que fideles homines illis utuntur, prout hactenus consuetum est, ad populi devocionem Christiani agendam fieri volumus, sed pariter et ipse diligentissime conservetur et cum maxima reverentia propter passionis memoriam teneatur. Item et iocalia vasaque preciosa et vestes pro divino cultu necessarie, que tamen in manuali usu necessarie non sunt, sub custodia teneri volumus diligenti [read: inventario super hiis confecto], ut premissum est, [et] in loco tutissimo recludantur clavibus tribus, quarum unam magister, unam prior, unam magnus preceptor conservet.


Next Church 2 | Back to the Contents