Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2026-Reception 16


--> French version
--> Latin version


Enacted by the chapter general at Rhodes 23 April, 1433.

BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 67r
De hiis, qui facient fratres milites
Item quia in nostra religione secuta sunt plura schandala, questiones et divisiones verecundie et defectus propter recepisse in fratres milites plures, qui non sunt de prosapia, ut esse debent, nec legitimo matrimonio nati, ut dicunt stabilimenta predecessorum nostrorum – specialiter magistri Hugonis Ravel [cf. 2017-Receptio 7] – caventes, quod nullus, nisi sit de legitimo matrimonio, non fiat miles nostre religionis, et nisi sit filius comitis vel maioris domini, nec possit habere baiuliam consumens [read: confanonis] vel vexilli nec capituli citra mare, de quibus stabilimentis usque ad presens male fuit usum, mandamus et precipimus strictissime dicta stabilimenta de hoc mentionem facientia de puncto in punctum tenere, addicientes pro conservatione ipsorum, quod de cetero nullus faciat militem nostre religionis fratrem pro quocumque mandato vel licentia, quam habeat, sive sit prior vel alius, nisi presentet illum, quem voluerit facere fratrem, priori vel suo locumtenenti in capitulo provinciali vel congregatione fratrum, et dictus prior fratribus existentibus in dicto capitulo vel congregatione pro cognoscendo, antequam sibi detur nostre religionis habitus, si sit talis sicut debet esse ille, qui frater voluerit fieri, ut supradictum est. Et qui faciet contrarium, perdat habitum. Precipientes strictissime in virtute sancte et vere obedientie prioribus et fratribus existentibus in dicto capitulo provinciali vel congregatione, quod non debeant pati aliquem recipi in fratrem militem nostre religionis, ut dictum est, quando [read: antequam] bene et debite sint informati de loco et sobole, ex quibus erit ipse, qui voluerit esse frater, si est legitmus vel non et de suis moribus, virtutibus et conditionibus. Et in casu, quo talis frater [preter hunc ordinem receptus fuerit], quod numquam possit offitium, dignitatem nec beneficium neque administrationem quamcumque in nostra religione nisi ut frater serviens offitii habere.


Next Reception 17 | Back to the Contents