Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis
based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions
© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)
2004-Primordium
--> French version
--> Latin version
De origine religionis
Written by Guillaume Caoursin following older prototypes.
Roman Statutes (1446), NLM Arch. 1698, fol. 12v-14r.
De primordiis et invencionibus sacre religionis Iherosolimorum.
Maxima inter plerosque hactenus dubitacio fuit, unde et a quibus hospitalis Iherosolimorum primordium sumpserit. Quidam vana somnia ingerentes deliramenta potius quam veritatem confixisse videntur, veteres enim historias longissime a veritate separatas incomposito quodam glutineo commixerunt, quorum vanas fabulas hoc loco michi referre cura non est, sed ad rei veritatem id, quod de sacris annalibus decerpere potui, et que coniectura et racione assequi ad proposite rei seriem in medium adducam. Sacram Iherosolimorum religionem ita principium habuisse reputo.
Cum exactis mortuo Alexandro [filio] Philippi Machedonum rege de urbe Iherusalem profanis gentibus Machabeorum opera ad rem publicam et libertatem populus proclamasset, ingencia bella a finitimis regibus Iherosolimis gesta sunt. Tandem volente domino – cum Machabeus urbem, arcem et templum de prophanatis gentium manibus vendicasset, et ad bellum iterum gerendum exeundum esset, prius compositis in urbe Iherosolima rebus – magna manu in hostes Machabeus profectus est. Cumque multi de populo dei ferro cecidissent, multique vulneribus debiles facti essent, Machabeus in urbe Iherosolima xenodochium, hoc est pium locum et debilium, constituisse dicitur, eoque loco ingentes argenti et auri dragmos ad expiandas defunctorum animas transmisit. Ibique ut miserabilibus receptaculum et defunctis piaculum constitueretur imposterum decrevit.
Volventibus deinde annis, cum religiosa clarissimi Machabei institucio servaretur, usque ad salvatoris nostri tempora processum est. Ipseque Ihesus Christus humile non dedignatus hospicium multa pietatis opera monstravit in eodem, profecto, cum nullius rei possessor existeret – dicente illo ‚volucres celi nidos et vulpes habent foveas, filius autem hominis non habet, quo reclinet caput suum’ [Luc. 9,58] –, non immerito hunc locum ipsum incoluisse existimare possumus. Si enim discipulos monebat omnia in communi habere nec de crastino esse sollicitos [vgl. Matth. 6,34], si absque calceis et pera discipulos esse volebat, quis dubitet magistrum talia monentem omnia habuisse communia [communem] humilemque locum inhabitasse? Hiis igitur racionibus confirmati confidenter dicere possumus hunc locum communem et humilem celestis imperatoris habitaculum fuisse. Hic discipulorum pedes magister lavit eosdemque presbiteros fecit suique corporis preciosissimi memoriam reliquit. Hic Petro ecclesie potestatem et claves tradidit. Hic veteris testamenti finis et novi inicium fuit. De hoc loco a terra ad gloriosissimam passionem, ut nostre carnis fieret redempcio, Christus profectus est. Hic post eius passionem discipuli cum Maria matre eius confugientes admirande resurreccionis revelationem habere meruerunt, et post quadraginta dies promissum spiritum sanctum acceperunt. Hic post gloriosam ascensionem sanctum primum consilium habitum est fideique simbolum a(d) duodecim factum. Cumque gloriosi principes Christiane fidei inter se ad predicandum provincias sortiti essent, septem viros elegerunt, qui pauperum et hospitalis curam habituri essent, quibus Stephanum primum martirem prepositum constituerunt. Et quia gloriosus nove legis precursor Iohannes Baptista Christi baptismum predicans ab Herode nuper decollatus erat, cuius vite sanctimoniam cuncti admirabantur, et qui[a] hiis locis natus est [et] usque ad infancie annos educatus erat, ob venerandam eius memoriam hospitalis patronum appellaverant.
Subsequentibus postmodum temporibus, cum magna inter homines de fide opinio esset, plurimi in societatem pauperum discipulorum domini conferebant, et, ut participes oracionum fierent, venditis rebus suis ante sedes apostolorum precia apponebant communem cum illis vitam ducentes. Verum cum Christiane fidei devocione crescente huius sancte domus facultates longe multiplicate essent, qui eas tuerentur, conducti milites constituti sunt, ut et facultates hospitalis domus sub fratre Raymundo, a quo regula postea constituta est, tuerentur atque [inimicos o. ä.] repellerent. Ipsi namque sacerdotes sacris misteriis et predicationibus occupati ea, que milites factitabant, exercere non poterant. Verum cum in tantam vesaniam impellente avaricia milites dati essent, ne se facultatum hospitalis possessores constituerent sacerdotesque negligerent, provide decretum est, ut et ipsi milites hospitalis participes fierent et Christianam religionem defenderent. Unde et ipsi pro nomine Christi pugnantes ante pectus crucem gestare instituerunt.
Crescente deinde apud orientem perfidia fide deficiente factum est, ut hospitale a Saracenis occupatum Christi milites undique dispergerentur. Cumque in Asia et Siria nullum amplius refugii locum haberent, in alium ascendere coacti sunt. Prima eis navigacio in Cyprum fuit insulam Iherosolimis propinquam. Ibi a Christianis principibus recepti contra prophanas gentes pro Christi nomine pugnare non destiterunt. Multis deinde annis Rhodiorum insula Constantinopolitanis rebellis facta est non valentibus ipsis ob ingentes Rhodiorum copias in dicionem vendicare, insulam ipsam Iherosolimitanis militibus occupandam concessere [lies: concesserunt]. Milites vero paratis navibus instructis copiisque Rhodum navigantes brevi dierum spacio in suam potestatem redigere [lies: redigerunt] duplicique presidio muniti ex Cypro et Rhodo adversus nostre fidei inimicos bella gesserunt et gerunt.
Hoc sane religionis Iherosolimorum exordium et persecutio fuit, de quo pauca admodum verba feci. Nunc de regula et statutis apud urbem Romanam in sancta congregatione ad ipsius augmentum et religionis conservacionem factis verba faciemus, in quo humili stilo et materno quasi sermone utimur, ut, cum ipsi milites magis ferro quam litteris apti sint, ad interpretanda varia rerum vocabula laborare non cogantur.
The paragraph was first edited in the 17th c. by the editors of the 'Monasticon Anglicanum', according to a manuscript now lost owned by Gilbert North. The editions in RHCOcc., 5, p. 428sq., and MIGNE PL, 155, col. 1097-1100, follow the text of the 'Monasticon'.