Stabilimenta Rhodiorum militum - Synopsis

based on the older manuscript tradition as well as on the French and Latin versions

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

2005-Rule 1


--> French version
--> Latin version


First article of the Rule of Master fr. Raymond du Puy

BNCF Ms. Magl. cl. XXXII, 37, fol. 3v
Ego Raymundus servus pauperum Christi et custos hospitalis Ierosolimitani consilio totius capituli, et clericorum et laicorum fratrum, decrevi hec precepta et decreta in domo hospitalis Ierosolimitani
De illo, quod debent petere et habere fratres.
In primis iubeo, quod omnes fratres ad servitium venientes pauperum tria, que promittunt deo, teneant cum dei auxilio, scilicet castitatem et obedientiam – hoc est quod precipitur eis a magistris suis – et sine proprio vivere, quia hec tria deus ab eis in ultima examinatione requiret.

"Roman Statutes" (1446), NLM Arch. 1698, fol. 14r.
Regula sacre religionis
Venerabilibus in sancta congregatione fratribus considentibus pre ceteris sancitum est, ut omnes, qui hactenus se fratres hospitalis Iherosolimitani professi sunt et in futurum profitebuntur, magno magistro obedientiam debitam spondeant et observent honesta tamen et possibilia secundum deum et humanas leges iubenti, et ab omni vitio carnis fratres abstinere conentur, nec alicui eorumdem proprium licere [read: liceat] habere, nisi quantum eis privilegia et stabilimenta permittant.


Next Rule 2 | Back to the Contents