Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1420-Stabilimenta1493-Fratres 1


   Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister
i.(a) De poena delinquentium fratrum

Multis quidem grassantibus opus est exemplo, ut formidine poene delinquentes retrahantur, qui forsitan propter virtutem ad bonum non sunt inclinati. Ideo sancimus et stabilimus, quod quicunque frater, qui propter delictum per eum commissum obnoxius est ad incarcerationem(b) persone in turri, eam poenam patiatur secundum stabilimenta et nihilominus propter illam incarcerationem tertiam per eum perpessam perdat antianitatem pro triennio, in quo quidem termino trium annorum iuniores et filii arnaldi eius ipsum precedant in omni provisione et gradu non obstantibus stabilimentis et consuetudinibus in contrarium facientibus. Tamen pro [124v] delictorum qualitate moderamen poene reservatur arbitrio magistri et consilii ordinarii.


(a) In Salamanca 1534 no. 73 of the chapter De fratribus.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. carcerationem.

Next Stabilimenta1493-Fratres 2 | Back to the Contents