Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1421-Stabilimenta1493-Fratres 2


   Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister
ii.(a) De impetrantibus litteras pro consequendis beneficiis

Quia nonnulli insolentes in dedecus et damnum religionis nostre et commilitonum eiusdem ausu temerario presumunt contra formam stabilimentorum impetrare per se aut per interpositas personas litteras et commendationes a personis extraneis, ideo huic insolentie obviare cupientes, et, qui ob reverentiam obedientie ab huiusmodi impetratione non desistunt, saltem formidine poene retrahantur. Idcirco dictis stabilimentis inherentes sancimus atque stabilimus, ut quicumque frater tales impetrationes litterarum et impetrationum fecerit et obtinuerit, convictus de tali delicto perdat antianitatem pro termino decem annorum. Facultas quoque datur unicuique accusandi et approbandi impune contra tales, ut ipsa insolentia fratres cohibeantur.


(a) In Salamanca 1534 no. 74 of the chapter De fratribus.

Next Stabilimenta1493-Electiones 1 | Back to the Contents