Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1418-Stabilimenta1493-Capitulum 1


   Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister
i.(a) Quod stabilimenta legantur quolibet anno in capitulo provinciali

Non est, quod maius dedecus et damnum afferat quam ignoratio statutorum et consuetudinum ordinis, quibus religio gubernatur, regitur, administratur, ubi potissime ignorantia crassa et affectata esse dignoscitur, quibus ex causis plerumque plura committuntur indigna religioni quoque incomoda. Idcirco super his providere cupientes, et ne de cetero ingnorantia pretendatur, stabilimus et sancimus, quod stabilimenta, quorum series sequuntur, sub bulla communi plumbea mittantur ad omnes et singulos prioratus et castellaniam Emposte presententurque auctoritate nostra prioribus et castellano Emposte receptoribusque communis thesauri. Quibus precipimus et mandamus in vim obedientie iniungentes(b), ut in quolibet capitulo provinciali, antequam ad aliquos actus capitulares procedant missa spiritus sancti [123r] celebrata et lecta regula ad omnium intelligentiam legantur publica voce et a quibusvis observentur. Legatur quoque provisio apostolica felicis recordationis Innocentii pape octavi contra renitentes solvere, que ad unguem exequutioni demandentur, cuius quidem provisionis vidimus in forma autentica ad ipsos mandetur. Si autem priores castellanusque Emposte et receptores id facere contempserint aut neglexerint, eo ipso poenam incurrant inobedientie.

Stabilimentorum predictorum capita sequuntur:

Regula militie et hospitalariorum sancti Ioannis Baptiste Hierosolymitani.
De poena transgressionis regule et stabilimentorum.
De oneribus erarii exolvendis et de legibus circa eorum exactionem condendis.
Quod nullus apponat manum spoliis fratrum vel iuribus comunis thesauri.
De bonis spoliorum fratrum.
De bonis preceptorum defunctorum, que pertinent statui preceptoriarum.
Quod receptores in capitulo provinciali manifestare debent, que receperunt et resta preceptorum.
Quod iura thesauri pariter spolia mortuaria et vacantia in usus litium non convertantur, sed erario complete reddantur.
Quod receptores colligant iura thesauri a(c) possessoribus preceptoriarum.
Quod fratres ordinis nostri ratione membrorum iura imposita et imponenda communi thesauro exolvant.
Quod receptores non capiant lectos aut alia utensilia a spoliis preceptorum morientium.
De fratribus debitoribus communis thesauri.
Quod omnes teneantur solvere iura thesauri, quecunque et qualiacumque fuerint.
De exequutione facienda contra illos, qui non solvunt iura thesauri.
Qualiter provisio fieri debet de bailiis et preceptoriis per privationem ob non solutionem iurium thesauri vacantibus.
Quam poenam incurrunt priores negligentes(d) in exequutione malesolventium.
Qualiter exequutio fieri debet contra priores et castellanum Emposte malesolventes.
Quod malesolventibus et privatis non respondeatur de fructibus preceptoriarum et beneficiorum.
Quod receptores notificent pecunias receptas in capitulo provinciali.
[123v] De solutione iurium comunis thesauri non obstante quacumque destructione.
De annatis solvendis de beneficiis vacantibus per resignationem.
De iuribus mortuariorum et vacantium beneficiorum ordinis comuni thesauro exolvendis.
De solvendo iure vacantis et mortuarii per eos, qui possident membra preceptoriarum pro tempore vacantium.
De iure passagii exolvendo per fratres.
Quod debitores thesauri a capitulo non discedant nisi solutis iuribus thesauri.
Quod nulli fratrum liceat protestari aut appellare de his, que per sexdecim dominos capitulares ordinantur et iudicantur.
Quod priores visitent preceptorias prioratuum quolibet quadriennio.
Quod camere priorales quolibet quadriennio per duos preceptores visitentur.
De custodia sigillorum prioratuum et quando sit eis utendum.
Quod priores non dent pensiones secularibus personis.
Quod fratres non impetrent beneficia religionis ab aliis personis quam ab ordine nostro.
Quod fratres non occupent aut violenter detineant membra aut preceptorias religionis.
Quod fratres habeant custodiam fortiliciorum religionis.
Quod electio priorum et baiulivorum fiat per magistrum et consilium ordinarium, quibus tantum hoc agendi facultas concessa est.
Quod nullus impetret litteras commendatitias pro adeptione beneficiorum.
Quod preceptorie non possint resignari nisi in manibus magistri et conventus.
De non conferendis membris.
De collatione membrorum.
Quod non fiant donationes membrorum et prediorum secularibus personis.
De resignatione preceptoriarum.
Quod predia, domus et possessiones religionis nostre non vendantur aut alienentur.
Quod bona religionis non alienentur an vendantur.
Revocatio alienationum factarum.
De alienationibus non faciendis.
De moderatione collationis membrorum.
De impetrantibus litteras pro consequendis beneficiis.
[124r] Quod receptor(e) non arrendet mortuaria et vacantia nisi in provinciali capitulo.
Quod arrendatores preceptoriarum non faciant reparationes tempore mortuarii et vacantis.


(a) In Salamanca 1534 no. 12 of the chapter De capitulo.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. iniugentes
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. missing.
(d) Missing.
(e) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. preceptor.

Next Stabilimenta1493-Sgardium 1 | Back to the Contents