Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1412-Stabilimenta1493-Thesaurus 2


   Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister
ii.(a) De annatis solvendis de beneficiis vacantibus per resignationem

Circa illud maxime intendendum est, quod iuribus nostri communis thesauri conducit et utile censetur, ex quibus status ordinis nostri contra perfidos hostes Christiane religionis conservatur et defenditur, sancto quoque hospitalitatis operi subvenitur. Que quidem iura nonnullorum dolosa perversitas oblitterare nititur cessionis ac resignationis pretextu, pretenduntque hoc adinvento colore iura mortuariorum et vacantium subterfugere et(b) ad illa non teneri, quod profecto in grave ipsius thesauri preiudicium esse dignoscitur, cum ex inveterata consuetudine et laudabili institutione beneficia per obitum vacantia ad ius mortuarii et vacantis obligata expresse dignoscuntur, et qui per resignationem eis preficiuntur obitu resignantium contingente huiusmodi mortuaria et vacantia exolvere contemnunt.

Nos itaque his incomoditatibus obviare cupientes stabilimus et instituimus, quod omnes et singuli prioratus, castellania Emposte, preceptorie religionis nostre, que per cessionem et resignationem vacabunt aut vacare contingerint – exceptis his dumtaxat, que ratione melioramenti sumendi vel permutationis secundum formam stabilimentorum vacant – teneantur et sint obligate ad solutionem duarum annatarum nostro communi thesauro pro suppletione(c) iurium mortuarii et vacantis, non aliter quam si resignantes mortem obiissent. Ad que quidem iura exolvenda provisi per tales resignationes dilatione et contradictione cessante teneantur sub poena privationis habitus et beneficiorum, de quibus modo predicto provisi fuerint. Et nihilominus ipsis provisis decedentibus mortuaria et vacantia per eorum obitum dicto thesauro pertinere dignoscantur. Et pariformiter dicti prioratus, castellania(d) Emposte et preceptorie sic vacantes et hi, qui de eis provisi fuerint, debita, quibus erunt tempore resignationis resignantes obnoxii, comuni thesauro sub(e) poenis predictis exolvant. Nihilominus contra stabilimenta et consuetudines provisi ius ad ea beneficia non acquirant.


(a) In Salamanca 1534 no. 42 of the chapter De thesauro.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. missing.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. supplicatione.
(d) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. castellanie.
(e) Ms., Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 suis.

Next Stabilimenta1493-Thesaurus 3 | Back to the Contents