Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1399-Alienationes 5


    Frater Raymundus Berengarii magister
v. Quod nullus frater impignoret aut obliget bona religionis

[117r] Grave quidem censeri debet et a ratione penitus(a) alienum, quod bona fidei catholice tuitioni dicata alienentur – ab his presertim, qui ea omni studio conservare debent. Non liceat igitur cuicunque fratri ordinis nostri quacunque auctoritate fungenti, sub colore et pretextu sigilli prioratuum aut alio modo, bona religionis nostre mobilia aut immobilia vendere, impignorare, distrahere aut quovismodo obligare seu concessionem vel provisionem ad vitam vel ad tempus de his facere personis secularibus aut eis(b), qui religionem nostram professi non sunt, nisi de magistri et capituli generalis licentia atque consensu, salvo advocatis ordinis aliquas provisiones dare, que moderate sint et temperate et non perpetue, nec eas thesaurus solvere teneatur. Qui autem contrafecerit, privationem habitus incurrat. Et nullius valoris, quicquid contra hanc institutionem factum fuerit, esse censeatur.


(a) Ms., Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 poenitus.
(b) Missing.

Next Alienationes 6 | Back to the Contents