Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1400-Alienationes 6


    Frater Antonius Fluviani magister
vi. Quod bona religionis non alienentur aut vendantur

Que nostri maiores tanto labore et studio vindicaverunt(a), non inmerito omni diligentia conservanda sunt, nec aliquis presumptuosa ambitione ea distrahere debet. Itaque indemnitati eius ordinis consulentes statuimus, quod nullus frater ordinis nostri, cuiusvis conditionis fuerit, presumat aut quovismodo audeat vendere, impignorare, obligare, alienare, transportare vel distrahere preceptorias, predia, domos, possessiones aut bona religionis nostre. Si quis contrafecerit, privationem habitus incurrat. Et nihilominus, quicquid contra hanc inhibitionem factum fuerit, nullius roboris existat.


(a) Ms., Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 vendicaverunt.

Next Alienationes 7 | Back to the Contents