Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1398-Alienationes 4


    Frater Petrus de Corniliano magister
iiii. Quod frater non obliget preceptoriam aut beneficium

Summe cavendum est, ut, que graviori prudentia parta sunt, summa cura et diligentia illesa conserventur. Nulli itaque fratrum nostrorum permittitur preceptorias aut beneficia ordinis nostri obligare. Si autem quis contrafecerit, privationem habitus incurrat. Et nihilominus obligatio nulla censeatur.


Next Alienationes 5 | Back to the Contents