Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1395-Alienationes 1


De alienationibus

    Frater Hugo Revel magister
i. Quod predia, domus et possessiones religionis nostre non vendantur aut alienentur

QUID enim prodest grandi cura, sollicitudine et prudentia predia vindicare, nisi summa diligentia conserventur? Digni itaque gravissima animadversione existunt, qui animi insolentia inertiaque, que parta sunt, distrahunt. Perversorum prodigorumque igitur temeritati obviare cupientes stabilimus, quod nullus frater ordinis nostri, cuiusvis gradus aut conditionis existat, quacunque urgente necessitate predia, possessiones, domos, vineas, campos iuraque prioratuum, preceptoriarum aut membrorum vendere, impignorare, in emphyteosim dare, obligare, distrahere seu super his mutuum sumere audeat seu presumat quovismodo aut personis secularibus vel his, qui extra nostram religionem degunt, ad vitam vel ad tempus dare seu elargiri possit vel valeat absque expressa licentia, voluntate et consensu magistri et capituli generalis. Qui contrafecerit, privationem habitus incurrat. Et nihilominus quicquid aliter et contra presentem institutionem, gestum perpetratumque fuerit, nullius roboris et momenti censeatur.


Next Alienationes 2 | Back to the Contents