Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1396-Alienationes 2


    Frater Odo de Pinibus magister
ii. Quod fratres non alienent bona per eos acquisita

[116v] Quicquid enim religiosus acquirit, religioni vindicat(a). Fratrum quoque voluntas superioris arbitrio subdita est. Itaque optima ratione sancitum est, quod fratres, qui per emptionem, donationem aut alias bona aut predia vel iurisdictionem(b) acquisiverunt et sibi vindicaverunt(c), nullo pacto absque magistri et capituli generalis consensu vendere, alienare, impignorare aut quovismodo distrahere possint. Sed ea, que acquisiverunt, fratres vita eorum durante possideant et teneant. Et quod aquisitum est, sibi liberum et immune censu aut alio onere erga quoscunque dominos ecclesiasticos vel seculares sit illud, subiicere, submittere aut pro eo aliquid recognoscere nullo modo presumat.


(a) Ms., Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 vendicat.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. iurisditionem.
(c) Ms., Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 vendicaverunt.

Next Alienationes 3 | Back to the Contents