Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1394-Collationes 30


    Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister
xxx. De collatione membrorum

Volentes litium materiam rescindere(a) et exemplum vere obedientie(b) firmare, ne fratres nostri, qui Rhodi re-[116r]sident(c), promotione frustrari videantur, ideo stabilimus, ut fratres, qui pro tempore in conventu Rhodi residebunt(d), possint consequi et adipisci membra ex deliberatione et concessione prioris vel castellani Emposte in capitulo provinciali secundum formam stabilimenti, hac moderatione: licet fuerint absentes, proviso tamen, quod eorum procuratores sint presentes in capitulo provinciali, qui exequi debeant illud, quod facerent secundum stabilimenta, si essent presentes. Attamen illi, qui sunt extra conventum Rhodi, in dicto capitulo presentes esse teneantur, prout stabilimenta ordinant. Alias nulla sit concessio.(d)


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. resindere.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. obedentie.
(c) Salamanca 1534; Ms., Venice 1495, Ulm 1496 rescindent.
(d) Salamanca 1534; Ms., Venice 1495, Ulm 1496 rescindebunt.

Next Alienationes 1 | Back to the Contents