Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1388-Collationes 24


    Frater Baptista de Ursinis magister
xxiiii. Quod retenti per magistrum teneantur ostendere meliorationem preceptoriarum

Pro utilitate preceptoriarum, quibus gratia retentionis potius suffragari debet quam detrimentum afferre, stabilimus, quod preceptores retenti per magistrum licet ad residentiam quinquenalem in preceptoriis faciendam, de qua sunt immunes, non teneantur, obligati tamen sunt preceptorias meliorare, et antequam melioramentum sumant, autentice meliorationem factam per eos in preceptoriis sicut ceteri, qui non sunt retenti, demonstrare tenentur.


Next Collationes 25 | Back to the Contents