Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1389-Collationes 25


    Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister
xxv. De preceptoriis vacantibus per privationem, quas possunt habere de gratia fratres conventuales

Rationi consonum est, ut qui laboribus et sudoribus religioni nostre inserviunt premia consequi possint. Spes enim premii solatium fit(a) laboris. Idcirco promotioni fratrum conventualium favere cupientes stabilimus, quod omnes fratres conventuales et preceptores non cabiti per se aut suum procuratorem secundum suum turnum et gradum antianitatis possint habere et querere pro cabimento preceptorias vacantes per privationem in prioratibus et castellania Emposte ante preceptores cabitos. Si autem nullus frater conventualis aut preceptor non cabitus per se aut procuratorem in eisdem [115r] prioratibus et castellania Emposte easdem preceptorias vacantes per privationem pro cabimento petierit aut habere voluerit, eo in casu preceptores cabiti et non cabiti ac fratres conventuales preceptorias secundum suum gradum et turnum antianitatis de gratia habere et possidere (b)salvis iuribus thesauri possint(b).


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. est.
(b) Different from original statute.

Next Collationes 26 | Back to the Contents