Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1379-Collationes 15


    Frater Ioannes de Lastico magister
xv. Quod preceptores non admittantur ad melioramentum nisi facta quinquennali(a) residentia in preceptoriis et facta fide de melioratione

Non enim meretur conditionem ampliare, qui pristina administratione utilem et probatum administratorem rectoremque se non prebuerit; assidua quoque de preceptoriis ad preceptorias transmigratio eisdem plurimum dispendii affere potest. Igitur optima ratione ducti sancimus atque statuimus, quod fratres, qui semel de aliqua preceptoria provisi extiterint, se de alia meliorare non possint, nisi prius quinque annos preter mortuarium et vacantem in preceptoria residentiam personalem fecerint et preceptoriam melioraverint, de quaquidem melioratione certificationem autenticam per priorem et castellanum Emposte et capitulum provinciale factam monstrare tenentur. Aliter enim se meliorare non possint. Huic tamen legi non supponuntur baiulivi conventuales, qui Rhodi residere ratione sui officii et magistro assistere astringuntur.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. quinquenali.

Next Collationes 16 | Back to the Contents