Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1380-Collationes 16


    Frater Ioannes de Lastico magister
xvi. De collatione capellarum

[113r] Rationi congruum est patronatus iura illesa conservari. Ideo sancitum est, quod capelle sancti Ioannis collaci Rhodi et sanctorum Antonii, Georgii, ecclesie quoque virginis de Monte Philermi et omnium ecclesiarum civitatis et insule Rhodi per eos, qui ius patronatus et collationis iurisditionem in eis habent, pro eorum libero arbitrio conferantur et dentur presbiteris fratribus ordinis nostri probis et idoneis eis benevisis. Attamen ut capellani, qui altari serviunt obsequiumque divinum exercent, etiam ecclesiastica percipiant emolumenta, ideo iubemus, quod collatores dictarum capellarum duas capellas uni sacerdoti vel unam alicui, qui alteram haberet, conferre non possint, sed eas concedere debent fratribus presbiteris, qui nullas capellas possident. Cum vero omnes fratres capellani capellas possiderint, tunc collatores uni fratri capellano capellam vel capellas habenti unam vel plures conferre poterint, cui sibi placuerint. Talis quoque collatio rata et firma esse censetur.


Next Collationes 17 | Back to the Contents