Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1378-Collationes 14


    [112v] Frater Antonius Fluviani magister
xiiii. Quod prior in collatione preceptorie non possit retinere membrum aut accipere bona mobilia seu immobilia

Indecorum odiosumque censetur atque simonie nota affectum est, ut pro gratiis conferendis comodum recipiatur. Prohibemus igitur, quod priores et castellanus Emposte in collatione preceptoriarum, quas in vim sue preeminentie conferunt, membrum vel domum earundem retinere non possint aut quovismodo valeant vel pro dicta gratia mobilia bona (a)aut immobilia(a) recipere presumant. Si autem contrafecerint, collationibus prioralibus pro illo anno privati censeantur. Et nihilominus collatio facta expiret. Talisque preceptoria et alię que pro illo anno sue collationi spectarent, ad dispositionem magistri et conventus perveniant.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. missing.

Next Collationes 15 | Back to the Contents