Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1375-Collationes 11


    Frater Antonius Fluviani magister
xi. De modo resignationis capellarum

Summe quidem est cavendum, ne in capellarum cessionibus et resignationibus abusus, dolus vel fraus comittatur. Ideo stabilimus, quod fratres capellani, cuiusvis conditionis fuerint, capellas nostri conventus Rhodi resignare non possint aut eis quovismodo cedere in manibus prioris ecclesie seu alterius collatoris nisi de expressa licentia magistri, in cuius etiam manu tales resignationes facere possint, ita tamen quod huiusmodi cessiones fiant simpliciter ac pure omni reiecta conditione et absque alterius nominatione, in cuius comodum fierent. Quibus quidem resignationibus sic per magistrum susceptis capellarum collationes ac dispositiones priori ecclesie et collatoribus, quibus pertinent, remittat(a), qui pro veteri consuetudine de eis disponant. Quod si(b) collationi magistrali spectabunt, ipsas conferet. Si autem preter formam huiusmodi resignationis aliquis capellanus provisus esset, capella non gaudeat, de qua sic provisus fuerit, cuius collatio magistro devolvatur, quia collator, et cui data est, stabilimento abusi sunt, atque ipse capellanus in poenam quarantene labatur. Et tres annos inhabilis ad possidendum capellas quascunque censeatur.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. remittant.
(b) In Ms., Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 follows eius.

Next Collationes 12 | Back to the Contents