Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1374-Collationes 10


    [111r] Frater Philibertus de Nilliacho(a) magister
x. Quod permutationes(b) preceptoriarum nullius roboris existant, nisi per magistrum et conventum confirmentur

Summa ope niti decet, ut iura fratrum nostrorum illesa conserventur, ne fraudibus et illicitis tractatibus preiudicium recipiant. Prohibemus igitur et prorsus interdicimus prioribus et castellano Emposte, quod permutationes preceptoriarum aut beneficiorum in prioratibus a quibusvis preceptoribus aut fratribus non recipiant aut quovismodo facere presumant. Si autem nonnulli permutare preceptorias aut domos desideraverint, priores et castellanus Emposte de tali permutatione ac fratrum etate et preceptoriarum valore atque qualitate magistrum et conventum litteris autenticis certiores reddant. Qui magister et conventus de huiusmodi permutatione clarius informati et de ipsa in lingua, cuius fratres esse censentur permutantes, discussione et deliberatione habita, si lingua tali permutationi consenserit, tunc huiusmodi permutationem magister et conventus confirment et per priorem executioni demandetur, aliter non. Si autem priores et castellanus [111v] Emposte aut alteri superiores contrafecerint, redditibus anni unius camerarum prioralium et preceptoriarum priventur, qui redditus thesauro applicentur. Et nihilominus, quicquid preter seriem huiuscemodi institutionis factum fuerit, nullius roboris esse censeatur. Si vero preceptores aut fratres preter hanc formam preceptorias aut domos permutaverint et possessionem preceptoriarum adipisci presumpserint, priusquam magister et conventus atque lingua permutationem confirmaverint ratamque habuerint, eo tunc ipsis preceptoriis et domibus, de quibus facta est permutatio, privati sint. Et de eis magister et conventus provisionem faciant fratribusque antianis et benemerentibus conferant. Nec alias preceptorias ipsi contrafacientes usque ad lapsum quinquenii habere possint.


(a) Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms., Venice 1495 Nillacho.
(b) Ulm 1496 per mutationes.

Next Collationes 11 | Back to the Contents