Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1373-Collationes 9


    [111r] Frater Philibertus de Nilliacho(a) magister
viiii. Differentia, que ratione cabimenti aut melioramenti oritur inter fratres milites(b) ex una ac capellanos et servientes ex altera, diffiniri debet per magistrum et consilium ordinarium

Ut equitas in iudiciis servetur, nec minor seu pusillus in aliquo ledatur, sed unicuique quod suum est equa quidem statera reddatur, id quoque gravium et prudentum religiosorum deliberatione omni passione sublata executioni demandetur. Ideo optima ratione impulsi volumus et instituimus, quod quecumque lis et differentia ratione cabimenti aut melioramenti inter fratres milites ex una ac fratres capellanos vel servientes parte ex altera et pro tempore contingens per magistrum et consilium ordinarium concludi, decidi atque diffiniri debeat, quodque per eos diffinitum fuerit, contradictione cessante executioni demandetur.


(a) Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms., Venice 1495 Nillacho.
(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. missing.

Next Collationes 10 | Back to the Contents