Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1367-Collationes 3


    Frater Elyonus de Villanova magister
iii. Quod nullus impetret litteras comendaticias(a) pro adeptione beneficiorum

Alienum quippe existit eum, qui obedientie religionis subditur, pro beneficiorum adeptione ab alienis personis suffragia implorare. Prohibitum itaque est sub inobedientie poena, ne aliquis frater, cuiusvis(b) conditionis fuerit, litteras commendaticias [110r] aut comminatorias a quoquam impetret, ut beneficia aut preceptorias illarum vigore consequi aut obtinere possit seu quovismodo presumat. Ab his tamen, qui religionem nostram professi sunt, litteras obtinere licitum est, quibus virtus benemeritorum commendatur. Nec ex eorum repugnantia damnum sequi poterit.


(a) Ulm 1496 condemnaticias.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. cuius.

Next Collationes 4 | Back to the Contents