Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1356-Electiones 12


    [106v] Frater Iacobus de Milly magister
xii. De electione procuratoris(a) generalis Romane curie

Urbs(b) quidem Roma, in qua Christi vicarius catholice presidet ecclesię, merito veneranda est et honoranda, ubi pro tuitione libertatis ordinis nostri generalis procurator versari debet, qui moribus et vite probitate agendorumque experientia preditus decus et comodum ordini afferat. Is enim procurator quolibet generali capitulo a procuratione quidem revocatus intelligitur, alius quoque eius loco subrogandus existit. Nihilominus si magistro et conventui certis de causis libuerit, interiacente capitulorum termino non obstante capitulari constitutione de alio providere eo revocato poterunt. Magister igitur et capitulum generale procuratorem constituentes diligenter conspiciant et mature provideant religosum(c) dignum, prudentem et benemeritum in generalem procuratorem eligi(d). Qui quidem electus in Romana curia resideat honestisque vestibus et decenti ornatu incedat. Religionis quoque nostre privilegia, gratias, libertates tutetur; collationes, donationes et provisiones magistri et conventus defendat; fratribus quidem rebellibus et inobedientibus resistat, obsistat ipsosque cum rigore prosequatur; obedientes vero foveat, iuvet et gratis – omni reiecto munere – defendat. Magistrum quidem et conventum certiores de agendis reddat. Nec aliud a fratribus nostris pro labore exigat, sed thesauri stipendio contentus existat. Oratores vero, quos in curiam destinabimus, honore et favore prosequatur. Romanum quidem pontificem supplex colat. Reverendissimos dominos cardinales observet coetumque episcoporum honoret. Curialium quoque comitivam diligat et in nostra benivolentia conservet.


(a) Salamanca 1534; Ms., Venice 1495, Ulm 1496 procurationis.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. urbis.
(c) Ms., Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 religiosumque.
(d) Ms., Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 eligant.

Next Electiones 13 | Back to the Contents