Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1357-Electiones 13


    Frater Petrus Raymundus Zacosta magister
xiii. De electione capitanei exercitus terrestris et classis

In duce quidem et belli capitaneo summa(a) diligentia et rerum agendarum experientia requiritur. Hinc est, quod pro tuitione civitatis Rhodi volumus et stabilimus, quod in electione capitanei exercitus terrestris aut classis – [107r] quequidem electio fieri debeat per magistrum et consilium completum, ita quod tres partes suffragiorum consentiant in unum – habeatur potius respectus ad benemerentiam et idoneitatem quam antianitatem, sine tamen preiudicio antianorum. Ita tamen quod, si lingue Alvernie pro capitaneo terre sufficiens et idoneus reperiatur, is quidem ad capitaneatum ante alios assumatur. Si vero sufficiens non reperiretur, alius idoneus pro illa vice deputetur, et sine preiudicio lingue et antianorum. Et sic de capitaneatu classis stabilimus, quod, si in lingua Italica sufficiens reperiatur, classi preponatur, si minus, alius pro illa vice deputetur, et sine preiudicio lingue et antianorum, ut dictum est.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. suma.

Next Electiones 14 | Back to the Contents