Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1333-Fratres 60


    Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister
lx. De plancta facienda per fratres

Quia cum plures abusiones invaluerunt occasione planctarum et querelarum, que per religiosos fiunt consuetudini innitentes de his planctis mentionem in capitulo facientes, quam usque ad tertium capitulum retinere possint, que res profecto in reprobum sensum redundat, ex quo non pauce oriuntur lites. Itaque quamcumque observantiam et consuetudinem quoad hoc revocantes, instituimus, quod quando aliquis frater facere planctam vel querelam de altero voluerit pro aliquo casu, de quo certitudinem non habet, tunc debeat comparere coram magistro et consilio completo, a quibus terminum petat, in quo possit de casu querele certificari. Super quo magister et consilium completum casus qualitate intellecta et mature pensata dabunt terminum eis benevisum, quo elapso et casu non probato querela sit nulla, et eo extincta censeatur.


Next Fratres 61 | Back to the Contents