Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1332-Fratres 59


    Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister
lix. De modo faciendi probationes etatis fratrum

Quia plerumque in probatione etatis fratrum perplexitas contingit, stabilimus, quod huiusmodi attestationes ad instantiam fratrum volentium etatem [100v] probare in capitulo provinciali presente priore aut castellano Emposte seu eorum locumtenente illius prioratus, in cuius limitibus natus est, fieri debeant. Et in talibus probationibus faciendis pars adversa etati contradicens absque alia citatione, vocatione seu monitione in vim huiusmodi institutionis in dicto capitulo provinciali personaliter vel per procuratorem legittimum comparere teneatur. Alias eius contumatia non obstante ad instantiam partis volentis etatem probare prior, castellanus Emposte seu eorum locumtenens et capitulum provinciale ad dictam probationem faciendam procedant, cuius quidem attestationi stari fidemque adhiberi iubemus.


Next Fratres 60 | Back to the Contents