Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1331-Fratres 58


    Frater Baptista de Ursinis magister
lviii. De provisione(a) equorum pro custodia insulę Rhodi

Ad hoc, ut detur occasio habendi tenendique equos, stabilimus, quod fratres religionis nostre in Rhodo equos aptos pro custodia insule tenere et habere debeant, et quod thesaurus debeat dare per totum annum monstras dictis equis, qui per manescallum sive locumtenentem et probos homines idoneos et virtuosos iureiurando(b) solemni adactos dicendi et deliberandi, quod rectum iustumque fuerit, adiudicati apti et idonei pro dicta custodia extiterint. Illi autem equi, qui repulsam a predictis manescallo seu eius locumtenente et probis hominibus consequuti fuerint, monstras non habeant. Adiicientes, quod nulli fratrum in Rhodo liceat habere aut equitare mulos aut mulas sub poena quarantene, nisi sit baiulivus aut prior aut frater(c) etatis annorum supra quinquaginta et indispositus in persona, que quidem ętas et indispositio cognoscatur per magistrum et consilium ordinarium, de quorum licentia talis frater provecte etatis et inbecillis persone mulam equitare possit.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. provissione.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. iuereiurando.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. missing.

Next Fratres 59 | Back to the Contents