Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1320-Fratres 47


    Frater Ioannes de Lastico magister.
xlvii. De ancianitate et prerogativa fratrum, qui inferunt bellum infidelibus

Inter cetera armorum exercitio contra Christi inimicos dicati sumus. Ideo qui contra illos bellum gerunt merito gratiis prosequi debemus. Igitur sancitum est, quod fratres, qui de licentia magistri expeditiones aut armamenta navigiorum quorumcunque ac classium et exercituum contra fidei inimicos sequuntur, ut arma in eos exerceant, antianitate, mensa ac stipendio, preeminentia quoque antianitatis gaudeant et fruantur, ac si in conventu Rhodi personaliter versarentur.


Next Fratres 48 | Back to the Contents