Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1321-Fratres 48


    Frater Ioannes de Lastico magister
xlviii. Quod fratres servientes armorum exerceant officia solita

Aequum et rationabile existit, ut quilibet suo gradu gaudeat. Volumus ergo, quod(a) fratres servientes armorum officia, que pro consuetudine sibi spectant, prout sunt: volta, granarium, parva preceptoria et alia officia suo statui consueta, regant et administrent. Frater quoque miles, qui ea postulabit aut petet, reputetur ex eodem gradu et ordine fratris servientis, et nihilominus illud officium assequi non possit, nisi magistro et consilio ad illud exercendum aptus et idoneus videretur. Quibus peractis [98r] per eos, quibus spectat, probi homines ordinentur, qui dictorum officiorum reformationi attendant. Et qui delinquerit(b), pro casus exigentia puniatur. Quolibet quoque biennio dicti officiales mutentur.


(a) Ms., Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 missing.
(b) Ms., Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 deliquerit.

Next Fratres 49 | Back to the Contents