Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1319-Fratres 46


    [97v] Frater Antonius Fluviani magister
xlvi. De ludo balistarum

Exercitium quidem adiumentum bellantibus plurimum affert, experimentum quoque docet, quod militantes exequi studeant. Ideo precipimus fratribus conventualibus, ut adminus semel in ebdomada ludo balistarum in circo sive lobia conventus Rhodi se exerceant. Qui id exequi neglexerit, portionem pensionis pitantiarum preceptoriarum pro illo anno perdat. Quod si portio talis in lingua, cuius delinquens erit, esse non comperiatur, frumentum famuli sui amittat, quod emolumentum accusatori datum sit.


Next Fratres 47 | Back to the Contents