Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1305-Fratres 32


    Frater(a) Philibertus de Nilliacho(b) magister
xxxii. Quod frater semel in anno conficiat despropriamentum

Equum est, qui periculis se exponunt, ut de anima et bonis ad conscientie exonerationem desponant. Itaque precipimus omnibus ordinis nostri fratribus, qui triremes aut navigia conscendunt, quod(c) devotam confessionem complere debeant [94r] atque semel in anno despropriamentum conficere teneantur, quod clausum et sigillatum in manibus prioris ecclesie seu eius locumtenentis deponatur. Qui hoc non compleverit, poena quarentene plectetur. Et si frater conventualis fuerit, stipendium unius anni perdat. Si autem preceptor extiterit, fructus unius anni amittat, qui thesauro applicentur(d).


(a) It follows, crossed out R.
(b) Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms., Venice 1495 Nillacho.
(c) Missing.
(d) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms.applicetur.

Next Fratres 33 | Back to the Contents