Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1306-Fratres 33


    Frater Philibertus de Nilliacho(a) magister
xxxiii. Quod fratres non vagentur extra limites prioratuum

Indecorum quidem est fratres nostros sancte obedientie astrictos in provinciis vagabondos conspicere. Eapropter prohibemus, quod preceptores et fratres ordinis nostri extra prioratus, castellaniam Emposte et preceptorias, quorum obedientie suppositi sunt, nullo pacto exire valeant iniussu magistri aut prioris, castellani Emposte seu preceptoris, de quorum licentia id facere possint ad tempus, si necessitas aut utilitas religionis impulerit et non aliter. Nec prioribus sine magistri licentia aut eius locumtenentis extra prioratum vel castellaniam exire licitum est nisi negocio religionis arduo impellente vel aliud grave, quod commode aliter fieri non potest, id exequi urgeat, nec preceptor extra preceptoriam recedere possit, nisi sit in conventu Rhodi in servitiis ordinis, aut fungatur officio legationis vel alterius commissionis religionis, vel si tute in preceptoriis manere non posset. Aliter enim contrafaciendo perdat redditus preceptorie durante tempore sue absentie, qui thesauro applicentur.


(a) Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms., Venice 1495 Nillacho.

Next Fratres 34 | Back to the Contents