Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1304-Fratres 31


    Frater Philibertus de Nilliacho(a) magister
xxxi. Quod fratres non trahant in causam fratres ordinis nostri extra religionem

Absurdum quippe et penitus a religione nostra alienum existit, et quod gravissimum ordini nostro plerumque attulit detrimentum, quod fratres nostri fidei catholice tuitioni ascripti litibus(b) implicentur et obedientie iugo reiecto se ad alienum tribunal conferant. Stabilimentis enim et consuetudinibus subiecti sunt, quibus sua iura defenduntur, et iudicantur per ordinis nostri iudicium non dilatorium, quatenus cause breviate sopiantur et fratres nostri litibus immunes armis exercendis liberius vacare possint. Prudenti igitur sanctione stabilitum est, quod fratres nostri quacumque ex causa nullo pacto valeant aut possint extra nostram religionem coram iudice ecclesiastico vel seculari fratres ordinis nostri in causam trahere et contra eos procedere seu lites contestari vel processum conficere declinando a religionis nostre iudicio. Quod si aliquis contrafecerit, perdat antianitatem suam atque privetur omni administratione pro quinqennio.


(a) Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms., Venice 1495 Nillacho.
(b) Added above the line.

Next Fratres 32 | Back to the Contents