Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1303-Fratres 30


    Frater Philibertus de Nilliacho(a) magister
[93v] xxx. Quod fratres exerceant officia religionis

Condecens magis videtur fratres nostros ordinis officia exercere, quibus potius secreta pandenda sunt quam personis secularibus. Volumus igitur, quod officia religionis nostre fratribus idoneis conferantur, qui ea exerceant. Si tamen fratres ad ea officia exercenda pro tempore apti non comperirentur, magister et consilium seculares personas idoneas ad ipsa exercenda ad tempus poterunt deputare.


(a) Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms., Venice 1495 Nillacho.

Next Fratres 31 | Back to the Contents