Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1302-Fratres 29


    [93r] Frater Ioannes Ferdinandus de Heredia magister
xxix. Quod frater pro fratre in conventu Rhodi non procuret

Quia ad submovendas lites et differentiarum prolixitates iudicia in nostro ordine ex inveterata consuetudine summaria censentur, ne fratres nostri litibus impliciti ab armorum exercitio studium retrahant, idcirco prohibemus sub poena quarantene, quod frater nomine alterius fratris, qui Rhodi presens fuerit, non procuret, nisi morbo implicitus esset, propter(a) quod comparere non posset. Si autem pro fratre absente procuraverit, procurationem sufficientem ad id agendum exhibere teneatur, de cuius sufficientia per superiorem dignoscatur. Fratres autem Anglici et Alamani, si aliud idioma in conventu vulgatum preter maternum ignoraverint, presentes etiam procuratores habere poterint.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. propeter.

Next Fratres 30 | Back to the Contents