Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1300-Fratres 27


    Frater Raymundus Berengarii magister
xxvii. Quod fratres non utantur privilegiis iniussu superioris

Ad hoc privilegia concessa sunt, ut congruo ordine quilibet utatur, et ne aliquis abusus commitatur. Hinc prohibitum est fratribus nostris et donatis, ne absque licentia magistri aut prioris seu castellani Emposte privilegiis utantur. Qui contrafecerit, si frater sit, habitu privetur, si donatus, comitivam fratrum amittat et carceri mancipetur(a). Tamen si aliquo casu contingente celeritas compellerit(b) dicta privilegia de necessitate allegari oportere, et per absentiam magistri et prioris seu castellani Emposte huiusmodi licentia quantocius haberi non posset, ex quo detrimentum contingeret, tunc fratres et donati de iuris peritorum consilio et consiliariorum ordinis consensu huiusmodi privilegia allegare et producere possint.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 mancipentur.
(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 compelleret.

Next Fratres 28 | Back to the Contents