Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1297-Fratres 24


    Frater Raymundus Berengarii magister
xxiiii. Quibus preceptoriis bona acquisita applicari debent

Ad omnem ambiguitatem tollendam statuimus, quod omnia bona stabilia elargita per seculares personas fratribus ordinis nostri seu acquisita per eosdem nullo modo vendi aut distrahi possint absque expressa magistri et conventus licentia. Quinimmo post talium fratrum discessum dicta bona applicentur illi baiulię seu preceptorię, in cuius limitibus sita sunt, etiam si fratres defuncti mortem obierint aut moram traxerint alibi quam in dicta baiulia. Si autem dicta bona constituta non essent in limitibus alicuius preceptorie, quod tunc propinquiori ac viciniori preceptorie uniantur. Quibus quidem bonis imponatur onus thesauro exolvendum.


Next Fratres 25 | Back to the Contents