Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1296-Fratres 23


    Frater Rogerius de Pinibus magister
xxiii. Quod fratres habitu privati carceri mancipentur

Indecorum quidem valde existit, ut, qui ob eius demerita habitu privatus est, vagipalans discurrat ignominiam sue fame demonstrans. Eapropter sancitum est, quod omnes fratres, qui habitus privationem incurrunt aut ipso habitu abdicati sunt, per priorem vel castellanum Emposte seu preceptorem, si de eorum obedientia fuerit, carceri mancipetur et arcta custodia conservetur, donec de eo secundum stabilimentorum normam dispositum per magistrum et conventum fuerit.


Next Fratres 24 | Back to the Contents