Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1295-Fratres 22


    Frater Rogerius de Pinibus magister
[92r] xxii. Quod frater serviens non possit esse miles

Non convenit religioso statum semel assumptum immutare et gradum sue qualitatis pervertere. Prohibemus igitur, ne frater serviens, cuiusvis conditionis fuerit, in fratrem militem admitti possit. Quod si a principe seculari aut alio militie insignis decoretur, nihilominus gradu, administratione, officio et stipendio fratris servientis dumtaxat gaudere teneatur.


Next Fratres 23 | Back to the Contents